nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolusnovos mihist.Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est.is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.Magnufice hominem compellabo.Quoia vox resonat?Io,io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo,quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia,artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribusfraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.Illic homost.Vt paratragoedat carnufex.Confer gradumcontra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?Immo utrumque.Vtrumque, salve. sed quid actumst?Quid times?Attuli hunc.Quid, attulisti?Adduxi volui dicere.Quis istic est?Charinus.Euge. iam .Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?Tam gratiast.bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.Tum igitur mane.Quid istuc est?Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.Sumbolum? quem sumbolum?Qui a milite allatust modo.eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.Quo modo?Horum causa haec agitur spectatorum fabula:hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.