Immo atriensi ego impero.Quid tu, servon es an liber?Nunc quidem etiam servio.Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?Hunc hominem malum esse oportet.Di me servant atque amant,nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.Quid illic secum solus loquitur?Quid ais tu, adulescens?Quid est?Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,quinque debet?Sum. sed ubi tu me novisti gentiumaut vidisti aut conlocutu’s es? nam equidem Athenas antidhacnumquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec diespraestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.Immo adest.Tun attulisti?Egomet.Quid dubitas dare?Tibi ego dem?Mihi hercle vero, qui res rationesque eriBallionis curo, argentum accepto expenso et quoi debet dato.Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,tibi libellam argenti numquam credam.Dum tu sternuas,res erit soluta.Vinctam potius sic servavero.Vae tibi, tu inventu’s es vero, meam qui furcilles fidem.quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.sed quid est tibi nomen?Servos est huic lenoni Surus,eum esse me dicam. Surus sum.