Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnesrés perinde suntut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príusíta paravi cópias,duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar(maiórum meúm fretus vírtute dícam,mea índustria ét malitiá fraudulénta),facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo;hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo.atque húc meas legionés adducam; si éxpugno(facilem hánc rem meis civíbus faciam),post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam:inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo,metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere,quae póst mihi clara et diú clueant.sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussitsymbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,Ballió leno ubi hic hábitat.St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.novo cónsilio nunc míhi opus est,nova rés subito mi haec óbiectast:hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;nam ego precator et patronus foribus processi foras.Tune es Ballio?Immo vero ego eius sum Subballio.Quid istuc verbist?Condus promus sum, procurator peni.Quasi te dicas atriensem.