sed quid ais? quid hoc, quod te rogo?Sí quid vis, roga.quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.quid ais? ecquam scis filium tibicinammeum amare?Liberare quam velit?Ecquas viginti minasper sycophantiam atque per doctos dolosparitas ut auferas a me?Abs te ego auferam?Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?fatere, dic.Fatetur.Dixin, Callipho, dudum tibi?Memini.Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,celata me sunt? quor non rescivi?Eloquar.quia nolebam ex me morem progigni malum,erum ut servos criminaret apud erum.Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.Numquid peccatum est, Simo?Immo maxime.Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;peccata mea sunt. animum advorte nunciam.quapropter te expertem amoris nati habuerim? †pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,cum ea mussitabas?Scibam.Quin dictum est mihi?Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius;illud erat praesens, huic erant dieculae.Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potestargentum auferri, qui praesertim senserim.ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidemtu vives. tu mihi hercle árgentum dabis,abs te equidem sumam.