hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;hic dux, hic illi est paedagogus, hunc egocupio excruciari.Iam istaec insipientiast,iram in promptu gerere. quanto satius estadire blandis verbis atque exquaerere,sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.bonus animus in mala re dimidiumst mali.Tibi auscultabo.Itur ad te, Pseudole.orationem tibi para advorsum senem.erum saluto primum, ut aequomst; postea,si quid superfit, vicinos impertio.Salve. quid agitur?Statur hic ad hunc modum.Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.Bene confidenterque adstitisse intellego.Decet innocentem qui sit atque innoxiumservom superbum esse, apud erum potissimum.Sunt quae te volumus percontari, quae quasiper nebulam nosmet scimus atque audivimus.Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeasnon Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae.Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,mea ut migrare dicta possint quo volo.Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.Mihin dómino servos tu suscenses?Tam tibimirum id videtur?Hercle qui, ut tu praedicas,cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modome verberare atque ego te soleo cogitas.quid censes?Edepol merito esse iratum arbitror,quom apud te parvast ei fides.Iam sic sino;iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.