sed comprimundast vox mihi atque oratio:erum eccum video húc Simonem una simulcum suo vicino Calliphone incedere.ex hoc sepulcro vetere viginti minaseffodiam ego hodie, quas dem erili filio.nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.Si de damnosis aut si dé amatoribusdictator fiat nunc Athenis Atticis,nemo anteveniat filio, credo, meo:ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,eum velle amicam liberare et quaerereargentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,sed dissimulabam.Iám illi fetet filius.occisa est haec res, haeret hoc negotium.quo in commeatum volui árgentariumproficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.praesensit: nihil est praedae praedatoribus.Homines qui gestant quique auscultant crimina,si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,gestores linguis, auditores auribus.nam istaec quae tibi renuntiantur, filiumte velle amantem argento circumducere,fors fuat an istaec dicta sint mendacia;sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,quid mirum fecit? quid novom, adulescens homosi amat, si amicam liberat?Lepidum senem.Vetus nólo faciat.At enim nequiquam nevis;vel tu ne faceres tale in adulescentia.probum patrem esse oportet qui gnatum suomessé probiorem quam ipsus fuerit postulet.nam tu quod damni et quod fecisti flagitipopulo viritim potuit dispertirier.idne tú mirare, si patrissat filius?, quam pauci éstis homines commodi. em,illic ést pater patrem esse ut aequom est filio.Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus.