Quid id est?Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem:hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar;sed sine argénto frustra es qui me tui misereri postulas.haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.Iamne abis?Negoti nunc sum plenus.—Paulo post magis.illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.exossabo ego illúm simulter itidem ut murenam coquos.nunc, Calidore, te mihi operam dare volo.Ecquid imperas?Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo;ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido,qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.Cedo mihi, quid es facturus?Temperi ego faxo scies.nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.Optumum atque aequissimum oras.Propera, adduc hominem cito.Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient.Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum paraex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.Iam hic faxo aderit.—Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.quid nunc acturu’s es, postquam erili filiolargitu’s es dictis dapsilis? ubi sunt ea?quoi neque paratast gutta certi consili,neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.neque exordiri primum unde occipias habes,neque ad détexundam telam certos terminos.sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,facit illud veri simile, quod mendacium est,nunc ego poeta fiam: viginti minas,quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.atque ego me iam pridem huic daturum dixeramet volui inicere tragulam in nostrum senem;verum is nescio quo pacto praesensit prius.