Verbero.Quippini?Bustirape.Certo.Furcifer.Factum optume.Sociofraude.Sunt mea istaec.Parricida.Perge tu.Sacrilege.Fateor.Periure.Vetera vaticinamini.Legirupa.Valide.Permities adulescentum.Acerrume.Fur.Babae.Fugitive.Bombax.Fraus populi.Planissume.Fraudulente.Impure.Leno.Caenum.Cantores probos.Verberavisti patrem atque matrem.Atque occidi quoque,potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.Numquid aliud etiam voltis dicere?Ecquid te pudet?Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,sicut haec est praestituta summa ei argento dies,si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.