Quidum?Sic, quiasí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo.non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.Quo modo?Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.Meam tu amicam vendidisti?Valde, viginti minis.Viginti minis?Vtrum vis, vel quater quinis minis,militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas.Quid ego ex te audio?Amicam tuam esse factam argenteam.Cur id ausu’s es facere?Libuit, mea fuit.Eho, Pseudole,ei, gladium adfer.Quid opus gladio?Qui hunc occidam atque me.Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit.Quid ais, quantum terra † tegit hominum periurissume?iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?Fateor.Nempe concéptis verbis?Etiam consutis quoque.Periuravisti, sceleste.At argentum intro condidi.ego scelestus nunc argentum promere possum domo:tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis.Licet.numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.Ingere mala multa.Iam ego te differam dictis meis.impudice.Itast.Sceleste.Dicis vera.