nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,apud novercam querere.Eho an umquam tu huius nupsisti patri?Di melius faciant.Face hoc quod te rogamus, Ballio,mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduoaut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi.Tibi ego credam?Quor non?Quia pol quá opera credam tibi,una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?Quid nunc vis?Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,ne illam vendas neu me perdas hominem amantem.Animo bono es.vel sex menses opperibor.Euge, homo lepidissume.Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?Quid iam?Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium.Non habes?Non hercle vero.Pseudole, ei accerse hostias,victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.Nolo victumas: agninis me extis placari volo.Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter?Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.Quid eo?Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.I in malam crucem.Istuc ibit Iuppiter lenonius.Ex tua re est, ut ego emoriar.Quidum?Ego dicam tibi:quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.Ex tua re non est, ut ego emoriar.