Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret.Quid, si non habui?Si amabas, invenires mutuom,ad danistam devenires, adderes faenusculum,surruperes patri.Surruperet hic patri, audacissume?non periclumst ne quid recte monstres.Non lenoniumst.Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?atque adeo, si facere possim, pietas prohibet.Audio.pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem rogesmutuom argentum?Quin nomen quoque iam interiit mutuom.Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;ita miser et amore pereo et inopia argentaria.Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.metuont credere omnes.Eadem est mihi lex: metuo credere.Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.Nilne te miseret?Inanis cedis, dicta non sonant.atque ego te vivom salvomque vellem.Eho an iam mortuost?Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;