Sin tuámst quippiam ín rem?Licétne, opsecró, bitere án non licet?Vah,mánta.Omitte.Bállio, audi.Súrdus sum † profecto inanilogistae.Dedí dum fuít.Non petó quod dedísti.Dabó quando erít.Ducitó quando habébis.éheu, quam ego malis pérdidi modisquód tibi détuli et quód dedi.Mórtuavérba re núnc facis; stúltus es, rem áctam agis.Nósce saltem húnc quis est.Iám diu scioquí fuit: núnc qui sit ipsús sciat.ámbula tú.Potin út semel modo,Bállio, huc cúm lucro respícias?Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Ioviatque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea locisi lucri quid detur, potius rem divinam deseram.non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae.Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,vel, si dignu’s es alio pacto, neque ament nec faciant bene.Quid agitur, Calidore?Amatur atque egetur acriter.Misereat, si familiam alere possim misericordia.Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.sed scin quid nos volumus?Pol ego propemodum: ut male sit mihi.Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte.Audio.atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit.