sed nímium stultus, nímis fui indóctus: illine aúdeantid fácere quibus ut sérviantsuos ámor cogit?simul prohibet faciant adversum eos quod noluntVah táce.Quid est?Male mórigeru’s es mihi, quóm sermoni huius óbsonas.Táceo.At taceas málo multo quám tacere dicas.Tu aútem,Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olividomi habent máxumam.sí mihi non iam huc cúlleisóleum deportátum erit,te ípsam culleo égo cras faciam ut déportere—in pérgulam;íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubiúsque ad languorém—tenesquó se haec tendant quaé loquor.áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos,num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórumnítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magisúnctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vinoté devincis. síne modo,réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómniafácis effecta haec út loquor.tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras,éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere,Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum:nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur,crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam.Pseudóle, non audis quae híc loquitur?Audío, ere, equidem atque animum ádvorto.Quid mi és auctor, huic út mittam, ne amícam hic meam prostítuat?Nil cúrassis, liquido és animo: ego pró me et pro te cúrabo.iam díu ego huic bene et hic míhi volumus, et amícitia est antíqua:mittam hódie huic suo die nátali malam rém magnam et matúram.Quid opúst?Potin aliam rem út cures?At—Bát.