intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat;ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem.i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost.vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus.audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem.vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis,viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar,quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat;quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar.facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant.nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos.natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis,quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae?maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint.cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid midomi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis:eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus.nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo,ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget:advórtite animum cúnctae.princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi:fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis,mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam,ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicetlenóne ex Ballióne regem Iásonem.Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur?Pól iste, atque etiam málificus.séd tace atque hanc rém gere.Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémuloslánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi:nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodiemíhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovisdévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium;íd tibi profecto taúrus fiet.Nímis sermone huius íra incendor.Húncine hic hominém paticólere iuventutem átticam?úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone?quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant?