teneris labellis molles morsiunculae,nostrorum órgiorum—iunculaepapillarum horridularum oppressiunculae,harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibidistractio discidium vastities venit,nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia;nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”Est misere scriptum, Pseudole.O, miserrime.Quin fles?Pumiceos oculos habeo: non queolacrumam exorare ut expuant unam modo.Quid ita?Genus nostrum semper siccoculum fuit.Nilne adiuvare me audes?Quid faciam tibi?Eheú.Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.Eheu.Neque intus nummus ullus est.Eheu.Ille abducturus est mulierem cras.Eheu.Istocine pacto me adiuvas?Do id quod mihi est;nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuamdrachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.sed quid ea drachuma facere vis?Restim volomihi émere.Quam ob rem?Qui me faciam pensilem.certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?an tu te ea caúsa vis sciens suspendereut me defraudes, drachumam si dederim tibi?