nam istic meus animus nunc est, non in pectore.Tuam amicam video, Calidore.Vbi ea est, opsecro?Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.At te di deaeque quantumst—Servassint quidem.Quasi solstitialis herba paulisper fui:repente exortus sum, repentino occidi.Tace, dúm tabellas pellego.Ergo quin legis?“Phoenicium Calidoro amatori suoper ceram et lignum litterasque interpretessalutem mittit et salutem abs te expetit,lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.”Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,quam illi remittam.Quam salutem?Argenteam.Pro lignean salute vis argenteamremittere illi? vide sis quam tu rem geras.Recita modo: ex tabellis iam faxo sciesquam subito argento mi usus invento siet.“Leno me peregre militi Macedoniominis viginti vendidit, voluptas mea;et prius quam hinc abiit, quindecim miles minasdederat; nunc unae quinque remorantur minae.ea caúsa miles hic reliquit symbolum,expressam in cera ex anulo suam imaginem,ut qui huc adferret eius similem symbolum,cum eo simul me mitteret. ei rei dieshaec praestituta est, proxuma Dionysia.”cras ea quidem sunt.Prope adest exitium mihi,nisi quid mihi in te est auxili.Sine pellegam.Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier;lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.“Nunc nostri amores mores consuetudines,iocus lúdus sermo suavisaviatiocompressiones artae amantum corporum,