Si ex te tacente fieri possem certior,ere, quae miseriae te tam misere macerent,duorúm labori ego hominum parsissem lubens,mei te rogandi et tis respondendi mihi;nunc quoniam id fieri non potest, necessitasme subigit ut te rogitem. responde mihi:quid est quod tu exanimatus iam hos multos diesgestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,neque tui participem consili quemquam facis?eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.Misere miser sum, Pseudole.Id te Iuppiterprohibessit.Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhacsupremum habuisti comitem consiliis tuis.Idem animus nunc est.Face me certum quid tibist;iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono.Cape has tabellas, tute hinc narrato tibiquae me miseria et cura contabefacit.Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso?Quid est?Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:alia aliam scandit.Ludis iam ludo tuo?Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,interpretari álium posse neminem.Cur inclementer dicis lepidis litterislepidis tabellis lepida conscriptis manu?An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?nam has quidem gallina scripsit.Odiosus mihi es.lege vel tabellas redde.Immo enim pellegam.advortito animum.Non adest.At tu cita.Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;