dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,inruptionem facite; nunc dum occasio est,nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite.haec quae imperata sunt pro imperio hístrico,bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.ad argumentum nunc vicissatim voloremigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.eius núnc regiones, limites, confiniadeterminabo: ei rei ego finitor factus sum.sed nisi molestumst, nomen dare vobis volocomoediai; sin odiost, dicam tamen,siquidém licebit pér illos quibus est in manu.Carchedonius vocatur haec comoedia,latine Plautus patruus pultiphagonides.nomen iam habetis. nunc rationes ceterasaccipite; nam argumentum hoc hic censebitur:locus argumentost suom sibi proscaenium,vos iuratores estis. quaeso, operam date.Carthaginienses fratres patrueles duofuere, summo genere et summis ditiis;eorum álter vivit, alter est emortuos.propterea apud vos dico confidentius,quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.sed illí seni qui mortuost, ei filius,unicus qui fuerat, ab divitiis a patrepuer séptuennis surripitur Carthagine,sexennio prius quidem quam moritur pater.quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,conicitur ipse in morbum ex aegritudine:facit illum heredem fratrem patruelem suom,ipse abit ad Acheruntem sine viatico.ille quí surripuit puerum Calydonem avehit,vendit eum domino hic diviti quoidam seni,cupienti liberorum, osori mulierum.emit hospitalem is filium imprudens senexpuerum illum eumque adoptat sibi pro filioeumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.is illíc adulescens habitat in illisce aedibus.revertor rursus denuo Carthaginem:si quid mandare voltis aut curarier,