leno, quando ex nervo emissu's emissus es — compingare in carcerem.Iamne autem ut soles?Ego, Poene, tibi me purgatum volo.si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,ita me di ament ut mihi volup est.Ignosco et credo tibi.Leno, tu autem amicam mihi des facito aut auri mihi reddas minam.Vin tibicinam meam habere?Nil moror tibicinam;nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.Dabo quae placeat.Cura.Aúrum cras ad te referam tuom.Facito in memoria habeas.Miles, sequere me.—Ego vero sequor.—Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?nam tecum mi una ire certum est.Vbi primum potero, ilico.Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.Faciam ita ut vis.Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.