Carthaginienses sunt.At ego sum perditus.illuc ego metui semper, ne cognoscereteas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,periere, opinor, duodeviginti minae,qui hasce emi.Et tute ipse periisti, Lyce.Quis hic est?Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.in servitute hic filias habuit tuas,et mi auri fur est.Bellum hominem, quem noveris.Leno, rapacem te esse semper credidi,verúm etiam furacem qui norunt magis.Accedam. per ego tua te genua óbsecroet hunc, cognatum quem tuom esse intellego:quando boni estis, ut bonos facere addecetfaciatis, vestro subveniatis supplici.iam pridem equidem istas scivi ésse liberaset exspectabam, si qui eas ássereret manu.nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuomreddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,me malitiose nil fecisse, Agorastocles.Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.omitte genua.Mitto, si ita sententia est.Heús tu leno.Quid lenonem vis inter negotium?Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.Di meliora faxint.Sic est: hodie cenabis toris.aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.Quid me in hac re facere deceat, egomet mecum cogito.si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro.Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo.Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,non experiar tecum.Neque ego; si aurum mihi reddes meum,