meae quidem profecto non sunt.Leno, in ius eas.De prandio tu dicis. debetur, dabo.Duplum pro furto mi opus est.Sume hinc quid lubet.Et mihi suppliciis multis.Sume hinc quid lubet:Et mihi quidem mina argenti.Sume hinc quid lubet.collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.Numquid recusas contra me?Haud verbum quidem.Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.Haud aliter ausim.Bene vale.Et tu bene vale.Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.—Perii hercle.Immo haud multo post, si in ius veneris.Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,trecentos Philippos; credo conradi potest:cras auctionem faciam.Tantisper quidemut sis apud me lignea in custodia.Fiat.Sequere intro, patrue mi, út hunc festum diemhabeamus hilare, huius malo et nostro bono.multum valete. multa verba fecimus;malum postremo omne ad lenonem reccidit.nunc, quod postremum est condimentum fabulae,si placuit, plausum postulat comoedia.—Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meoloqui inclementer? ne mirere, mulieresquod eum secuntur: modo cognovit filiassuas ésse hasce ambas.Hem, quod verbum aures meastetigit? nunc perii.Vnde haec perierunt domo?