Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras,ecferte fustis.Heus tu, si quid per iocumdixi, nolito in serium convertere.Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides,loqui inclementer nostro cognato et patri?nam hic noster pater est; hic nos cognovit modoet hunc sui fratris filium.Ita me Iuppiterbene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi,si quid lenoni óptigit magni mali.quomque e virtute vobis fortuna optigit.Credibile ecastor dicit. crede huic, mi pater.Credo.Et ego credo. sed eccum lenonem Lycum.Bonum virum eccum video, se recipit domum;Quis hic est?Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.in servitute hic filias habuit tuaset mi auri fur est.Bellum hominem, quem noveris.rapiamus in ius.Minime.Quapropter?Quia†iniuriarum multo induci satius est.Decipitur nemo, mea quidem sententia,qui suis amicis narrat recte res suas;nam omnibus amicis meis idem unum convenit,ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.Leno, eamus in ius.Opsecro te, Agorastocles,suspendere ut me liceat.In ius te voco.Quid tibi mecum autem?Quia hasce aio liberasingenuasque esse filias ambas meas;eae súnt surruptae cum nutrice parvolae.Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,neminem venire qui istas adsereret manu.