ubi nec leno néque illae redeunt, nec quod edim quicquam datur.pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras;sic dedero: aere militari tetigero lenunculum.nanctus est hominem, mina quem argenti circumduceret.sed mea amica nunc mihi irato obviam veniat velim:iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea,ita replebo átritate, átrior multo ut siet,quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt.Tene sis me arte, mea voluptas; male ego metuo miluos,mala illa bestia est, ne forte me auferat pullum tuom.Vt nequeo te satis complecti, mi pater.Ego me moror.propemodúm hoc opsonare prandium potero mihi.sed quid hoc ést? quid est? quid hóc est? quid ego video? quo modo?quid hoc est conduplicationis? quae haec est congeminatio?quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius?satin ego oculis cerno? estne illaec mea amica Anterastilis?et ea est certo. iam pridem ego me sensi nihili pendier.non pudet puellam ámplexari baiolum in media via?iam hercle ego illum éxcruciandum totum carnufici dabo.sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis.sed adire certum est hanc amatricem Africam.heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet?quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi.Adulescens, salve.Nolo, nihil ad te attinet.quid tibi hanc digito tactio est?Quia mihi lubet.Lubet?Ita dico.Ligula, i in malam crucem.tune hic amator audes esse, hallex viri,aut contrectare quod mares homines amant?deglupta mena, sarrapis, sementium,manstruca, halagora, sampsa, tum autem pleniorali ulpicique quam Romani remiges.Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt,qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum.