ut hic páter est vester. date manus.Salve, insperate nobispater, té complecti nos sine.Cupite atque exspectatepater, salve.Ambae filiae sumus.Amplectamur ambae.Quis me amplectetur postea?Nunc ego sum fotunatus,multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.Vix hoc videmur credere.Magis quí credatis dicam.nam vostra nutrix † primum me cognovit.Vbi ea, amabo, est?Apud hunc est.Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?omitte saltem tu altera. nolo ego istuc.Enicas me.prius quám tibi desponderit.Mitto.Sperate, salve.Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.quibus núnc in terra melius est?Eveniunt digna dignis.Tandem huic cupitum contigit.O Apella, o Zeuxis pictor,cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiammihi te despondisse.Memini.Et dotis quid promiseris.Si ego minam non ultus fuero probe, quam lenoni dedi,tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui.is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus,ipse abiit foras, mé reliquit pro atriensi in aedibus,