festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus,quae ad Cálydoniam venérant Venerem.Certo enim, quod quidem ad nos duasattínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus,neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol,soror, céteris omnibus fáctumst.Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.Spero équidem.Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,† rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patriaperdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me metuít.Tace quaeso.Ne lácruma, patrue.Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,si tíbi illi non os óblitumst fulígine?O pátrue, o patrue mí.Quid est,fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.At enim hóc volo agas.At enim ágo istuc.O pátrue mi patruíssime.Quid est?Ést lepida et lauta. út sapit.Ingénium patris habet quód sapit.Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore.Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,quodque haruspéx de ambabus dixit.Velim de me aliquid dixerit.Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.