Fac quod imperat.Sed quís illas tibi monstrabit?Ego doctissume.Abeo igitur.Facias modo quam memores mavelim.patruo advenienti cena curetur volo.Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.—Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:tuam míhi maiorem filiam despondeas.Pactam rem habeto.Spondesne igitur?Spondeo.Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.nunc demum ego cum illa fabulabor libere.nunc, patrue, si vis tuas videre filias,me sequere.Iamdudum equidem cupio, et te sequor.Quid si eámus illis obviam?At ne interviaspraeterbitamus metuo. magne Iuppiter,restitue certas mi ex incertis nunc opes.† Ego quidem meos amores mecum confido fore.sed eccás video ipsas.Haecine meae sunt filiae?quantae e quantillis iam sunt factae.Scin quid est?tragicae sunt: in calones sustolli solent.Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,id eventurum esse et severum et serium,ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust