creta est profecto hórum hominum oratio,ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.Incipere multost quam impetrare facilius.Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?numnam in balineis circumductust pallio?Facies quidem edepol Punicast.Guggast homo.servos quidem edepol veteres antiquosque habet.Qui scis?Viden homines sarcinatos consequi?† atque ut opinor digitos in manibus non habent.Quid iam?Quia incedunt cum anulatis auribus.Adibo hosce atque áppellabo Punice.si respondebunt, Punice pergam loqui;si non, tum ad horum mores linguam vertero.Quid ais tu? écquid commeministi Punice?Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,qui illim sexennis perierim Carthagine?Pro di immortales, plurumi ad illum modumperiere pueri liberi Carthagine.Quid ais tu?Quid vis?Vin appellem hunc Punice?An scis?Nullus me est hodie Poenus Poenior.Adi atque appella, quid velit, quid venerit,qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?Anno byn mytthymballe udradait annech.Quid ait?Hannonem se esse ait Carthagine,Carthaginiensis Mytthumbalis filium.Avo.Salutat.Donni.Doni volt tibi