Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeatforas Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.Quis pultat?Qui te proximust.Quid vis?Eho,novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,Hanno Carthaginiensis.Ecce autem mala.praestrigiator hic quidem Poenus probust,perduxit omnis ad suam sententiam.O mí ere, salve, Hánno, insperatissumemihi tuisque filiis, salve atque—eho,mirari noli neque me contemplarier.cognoscin Giddenenem áncillam tuam?Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.Apud aedem Veneris.Quid ibi faciunt? dic mihi.Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.Eho an huius sunt illae filiae?Ita ut praedicas.tua pietas nobis plane aúxilio fuit,quom huc advenisti hodie in ipso tempore;namque hodie earum mutarentur nominafacerentque indignum genere quaestum corpore.Auamma illi.Hauon bane silli in mustine.Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.tace atque parce muliebri supellectili.Quae east supellex?Clarus clamor.Sine modo.Tu abduc hosce intro; et una nutricem simuliube hanc abire hinc ad te.