Quid ait aut quid orat? expedi.Sub cratim ut iubeas se supponi átque eolapides imponi multos, ut sese neces.Gunebbal samem lyryla.Narra, quid est?quid ait?Non hercle nunc quidem quicquam scio.At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.servom hercle te esse oportet et nequam et malum,hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,qui huc advenisti nos captatum, migdilix,bisulci lingua quasi proserpens bestia.Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.maledicere huic tu temperabis, si sapis.meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui.Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.O mi popularis, salve.Et tu edepol, quisquis es.et si quid opus est, quaeso, dic atque imperapopularitatis causa.Habeo gratiam.verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filiumquaero (commostra si novisti) Agorastoclem.sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem?Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium,ego sum ipsus quem tu quaeris.Hem, quid ego audio?Antidamae gnatum me esse.Sí itast, tesseramconferre si vis hospitalem, eccam attuli.Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos paterpatritus † ergo hospes Antidamas fuit.haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,unde súm oriundus.Di dent tibi omnes quae velis.quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini