ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem,quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast.ero uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.—di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitashodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror.ita negotium institutumst, non datur cessatio;nám et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst,et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit.nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi.—