Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast.Quo modo?Eodem quo soror illius altera Anterastilis.Cedo qui id credam.Quia illas emit in Anactorio parvolasde praedone Siculo.Quanti?Duodeviginti minis,duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:ingenuas Carthagine aibat esse.Di vostram fidem,nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastoclesibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibiqui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adseratsuas popularis liberali causa.Tacitus tace modo.Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.ita paratumst.Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?Valeas beneque ut tibi sit.Pol istuc tibi et tuost ero in manu.vale et haec cura clanculum ut sint dicta.Non dictumst. vale.At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.Lepidu's lepidus es , quom mones.et ita hoc fiet.Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.Potin ut taceas?Taceo atque abeo.—Mihi commoditatem creas.illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum voluntet hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?