Vt quidem edepol dignus es.Vt ego hanc familiam interire cupio.Adde operam, si cupis.Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent.Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibusvolucres tibi erunt tuae hirquinae.I in malam rem.I tu atque erus.Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.Quid iam?Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis.Rectiustacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.Crede audacter meo periclo.Male credam, et credam tamen.Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem?Scio.Propter amorem—Omnem operam perdis.Quid iam?Quia doctum doces.Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possietfacere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,eo facilius facere poterit.At ego hoc metuo, Milphio.Quid est quod metuas?Dúm ero insidias paritem, ne me perduim.si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntietid esse facinus ex ted ortum.Male credam, et credam tamen.sed hoc tu tecum tacitum habeto.Fide non melius creditur.loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.Qui id potest?Facile.