Haud amice facis, qui cum onere offers moram.At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris.habe rem pactam.Si futurumst, do tibi operam hanc.Quo modo?Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas.apage, nesció quid viri sis.Malus sum.Tibi sis.Te volo.At onus urget.At tu appone et respice ad me.Fecero,quamquam haud otiumst.Salvos sis, Synceraste.O Milphio,di omnes deaeque ament.Quemnam hominem?Nec te nec me, Milphio:neque erum meum ádeo.Quém ament igitur?Aliquem, dignus qui siet.nam nostrorum nemo dignust.Lepide loquere.Me decet.Quid agis?Facio quod manufesti moechi haú ferme solent.Quid id est?Refero vasa salva.Di te et tuom erum perduint.Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio.Quid id est? cedo.Malus es?Malus sum.Male mihi est.Memora, num esse aliter decet?quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim,neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?Diespiter me sic amabit,