Exspécto quo pactó meae techinaé processuraé sient.studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat,is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.attat, e fano recipere video se Syncerastum,lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.neque periurior neque peior alter usquam est gentium,quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelimagere aetatem praepeditus latere forti ferreo,quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, utut homo est,omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibustenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae,qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiiserus nequivit propitiare Venerem suo festo die.Lepidam Venerem.Nam meretrices nostrae primis hostiisVenerem placavere extemplo.O lepidam Venerem denuo.Nunc domum ibo.Heus, Synceraste.Syncerastum qui vocat?Tuos amicus.