qui in re divina dudum dicebant mihimalum damnumque maximum portendier:is explicavi meam rem postilla lucro.Salvos sis, leno.Di te ament, Agorastocles.Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac.Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:utquomque est ventus, exim velum vortitur.Valeant apud te quos volo; atque haud te volo.Valent ut postulatumst, verum non tibi.Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,die fésto celebri nobilique Aphrodisiis.Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.Quid iam?Quia os nunc frigefactas, quom rogas.Hoc age sis, leno. servom esse audivi meumapud te.Apud me? numquam factum reperies.Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.Malus es, captatum me advenis cum testibus.tuorum apud me nemost nec quicquam tui.Mementote illud, advocati.Meminimus.Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.hi qui illum dudum conciliaverunt mihiperegrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi,eum adlegarunt, suom qui servom diceretcum auro esse apud me; compositast fallacia,ut eo me privent atque inter se dividant.lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?Nego: et negando, si quid refert, ravio.Periisti, leno. nam istest huius vilicusquem tibi nos esse Spartiatam diximus,qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio.Vae vostrae aetati.