Scivimus.Rem adversus populi saepe leges?Scivimus.Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,mox quom ad praetorem úsus veniet.Meminimus.Quid si recenti re aedis pultem?Censeo.Si pultem, non recludet?Panem frangito.Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem,meus sérvos ad eum veneritne?Quippini?Cum auri ducentis nummis Philippis?Quippini?Ibi extémplo leno errabit.Qua de re?Rogas?quia centum nummis minus dicetur.Bene putas.Alium censebit quaeritari.Scilicet.Extemplo denegabit.Iuratus quidem.Homo fúrti sese adstringet.Hau dubium id quidemst.Quantum quantum ad eum erit delatum.Quippini?Diespiter vos perduit.Te quippini?Ibo et pultabo ianuam iam.Quippini?Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.foras égrediri video lenonem Lycum.adeste quaeso.Quippini? † si volesoperire capita, ne nos leno noverit,qui illi malae rei tantae fuimus inlices.Suspendant omnes nunciam se haruspices,quam ego illis posthac quod loquantur creduam,