quam regi Antiocho óculi curari solent.Edepol ne tibi illud possum festivom dare,siquidém potes ésse te pati in lepido loco,in lecto lepide strato lepidam mulieremcomplexum contrectare.Is, leno, viam.Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,vetustáte vino edentulo aetatem inriges;ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,ibi ut bálneator faciat unguentariam.sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.Quid itá?Quia aurum poscunt praesentarium.Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,ut ipsus testis sit sibi certissumus?heus tu, qui furem captas, egredere ocius,ut tute inspectes aurum lenoni dari.Quid est? quid voltis, testes?Specta ad dexteram.tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aureitrecenti nummi, qui vocantur Philippei.hinc me procura; propere hosce apsumi volo.Edepol fecisti prodigum promum tibi.age, eamus intro.Te sequor.Age, age, ambula,ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.Quin sequere me ergo.—Abduc intro. addictum tenes.—Quid nunc mi auctores estis?Vt frugi sies.Quid si animus esse non sinit?Esto ut sinit.Vidistis, leno quom aurum accepit?Vidimus.Eum vos meum esse servom scitis?