ego male loquendi vobis nescivi viam:nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi:si bene dicetis, vostra ripa vos sequar,si male dicetis, vostro gradiar limite.Malo bene facere tantundemst periculumquantum bono male facere.Qui vero?Scies.malo si quid bene facias, id beneficium interit;bono si quid male facias, aetatem expetit.Facete dictum. sed quid istúc ad me attinet?Quia nos honoris tui causa ad te venimus,quamquam bene volumus leniter lenonibus.Si quid boni adportatis, habeo gratiam.Boni de nostro tibi nec ferimus nec damusneque pollicemur, neque adeo volumus datum.Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas.sed quid nunc voltis?Hunc chlamydatum quem vides,ei Mars iratust.Capiti vestro istuc quidem.Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.Cum praeda hic hodie incedet venator domum:canes compellunt in plagas lepide lupum.Quis hic est?Nescimus nos quidem istum qui siet;nisi dudum mane ut ad portum processimus,atque istum e navi éxeuntem onerariavidemus. adiit ad nos extemplo exiens;salutat, respondemus.Mortalis malos,ut ingrediuntur docte in sycophantiam.Quid deinde?Sermonem ibi nobiscum copulat.ait sé peregrinum esse huius ignarum oppidi;locum sibi velle liberum praeberier,ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.Itane?Ille est cupiens, aurum habet.