attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo.Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus;si properas, cursores meliust te advocatos ducere.Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet,de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu,ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula:hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simuldidicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem,expedite et mihi quae vobis dudum dixi dicite.Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's ratus es ,quo modo trecentos Philippos Collybisco vilicodederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,isque sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuomcum pecunia.Meministis memoriter, servastis me.Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi.ad eam rem nos esse testis vis tibi.Tenetis rem.Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus.Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest.Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere;tardi sumus nos.Optime itis, pessime hercle dicitis.quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim.At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco.Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.Mittite istaec. quid velim vos, scitis.Callemus probe:lenonem ut periurum perdas, id studes.Tenetis rem.euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus.basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.Iam tenes praecepta in corde?