Di illum infelicent omnes, qui post hunc diemleno ullam Veneri umquam immolarit hostiamquive ullum turis granum sacruficaverit.nam ego hodie infelix dis meis iratissumissex immolavi ágnos, nec potui tamenpropitiam Venerem facere utí esset mihi.quoniam litare nequeo, ábii illim ilicoiratus, votui éxta prosicarier;neque ea poricere volui, quoniam non bonaharuspex dixit: deam esse indignam credidi.eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.quando id quod sat erat satis habere noluit,ego pausam feci. sic ago, sic me decet.ego faxo posthac di deaeque cetericontentiores mage erunt atque avidi minus,quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.condigne haruspex, non homo trioboli,omnibus in extis aibat portendi mihimalum damnumque et deos esse iratos mihi.quid ei divini aut humani aequomst credere?mina mihi argenti dono postilla datast.sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?sed eccum incedit.Ita ut occepi dicere,lenulle, de illa pugna Pentetronica,quom sexaginta milia hominum uno dievolaticorum manibus occidi meis.Volaticorum hóminum?Ita dico quidem.An, opsecro, usquam sunt homines volatici?Fuere. verum ego interfeci.Quo modopotuisti?Dicam. viscum legioni dedifundasque; eo praésternebant folia farferi.Quoi rei?Ad fundas viscus né adhaeresceret.Perge. optume hercle perieras. quid postea?In fundas visci indebant grandiculos globos,