iam et ornamentis meis et sycophantiistuom exornabo vilicum. propera atque abi.Fugio.Meum est ístuc magis officium quam tuom.Egone egone, si istuc lepide ecfexis—I modo.Vt non ego te hodie—Abi modo.Emittam manu—I modo.Non hercle meream.Oh—Vah—Abi modo.Quantum Acheruntest mortuorum.Etiamne abis?Neque quantum aquaist in mari.Abiturun es?Neque nubes omnes quantumst.Pergin pergere?Neque stellae in caelo.Pergin auris tundere?Neque hoc neque illud neque—enim vero serio—neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini?quod uno verbo—dicere hic quidvis licet,neque—hercle vero serio, scin quomodo?ita me di amabunt, vin bona dicam fide,quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,scin quam videtur? credin quod ego fabuler?Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;nam isti quidem hercle orationi Oedipoopust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.—Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est,ne meámet culpa meo amori obiexim moram.ibo atque arcessam testis, quando Amor iubetme oboedientem ésse servo liberum.—