propter amorem vestrum.Amabo, men prohibere postulasne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet?Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodusnobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.non sum irata.Non es?Non sum.Da ergo, ut credam, savium.Mox dabo, quom ab re divina rediero.I ergo strenue.Sequere me, soror.Atque audin etiam? Veneri dicitomultam meis verbis salutem.Dicam.Atque hoc audi.Quid est?Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.quid nunc mi es auctor, Milphio?Vt me verberesatque auctionem facias: nam impunissumetibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.Quid iam?Maiorem partem in ore habitas meo.Supersede istis verbis.Quid nunc vis tibi?Trecentos Philippos Collybisco vilicodedi dúdum, prius quam me evocavisti foras.nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteramperque hanc sororem laevam perque oculos tuosperque meos amores perque Adelphasium meamperque tuam libertatem—Em nunc nihil opsecras.Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,fac quod facturum te esse promisti mihi,ut ego hunc lenonem perdam.Perfacile id quidemst.i, adduce testis tecum; ego intus interim