Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas,meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus—Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser,nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea.ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabitatque te fáciet ut sis civis Attica atque libera.quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi.sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.Apscede hinc sis, sycophanta par ero.At scin quo modo?iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,male formido: novi ego huius mores morosi malos.quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiaeexturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.Impias, ere, te: oratorem verberas.Iam istoc magis:etiam ocellum addam et labellum et linguam.Ecquid facies modi?sicine ego te orare iussi?Quo modo ergo orem?Rogas?sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas:huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia,huius cor, huius studium, huius savium, mastigiaomnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea.Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,huius amica mammeata, mea inimica et malevola,oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito