Quid festinas? turba nunc illi est.Scio.sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.Bellula hercle.I díerecte in maxumam malam crucem.Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.Segrega sermonem. taedet.Age, sustolle hoc amiculum.Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.Quid agam nunc?Si sapias, curam hanc facere compendi potes.Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio?Ecce odium meum.quid me vis?Cur mi haec irata est?Cur haec irata est tibi?cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. †Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facisquam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos.Quid faciam?Exora, blandire, expalpa.Faciam sedulo.sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.Non faciam.Non aequos in me es, sed morare et male facis.bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt.liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiamneque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.i, soror. apscede tu a me.Perii. ecquid agis, Milphio?