Immo etiam in medio oculo paullum sordest.Cedo sis dexteram.Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?Nimia nos socordia hodie tenuit.Qua de re, obsecro?Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,primae ut inferremus ignem in aram.Aha, non factost opus:quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulosacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.Milphio.Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?Opsecro hercle, ut mulsa loquitur.Nil nisi laterculos,sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.Ecquid amare videor?Damnum, quod Mercurius minime amat.Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.Eamus, mea germana.Age sis, ut lubet.Sequere hac.Sequor.Eunt hae.Quid si adeamus?Adeas.Primum prima salva sis,et secunda tu secundo salve in pretio; tertiasalve extra pretium.Tum pol ego et oleum et operam perdidi.Quo te agis?Egone? in aedem Veneris.Quid eo?Vt Venerem propitiem.Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.quid tu ais?Quid mihi molestu's molestus es , opsecro?Aha, tam saeviter.Mitte, amabo.