eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,qui hanc ames.At vide sis, cum illac numquam limavi caput.Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.Quid eo opust?Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.I in malam rem.Ibi sum équidem.Perdis.Taceo.At perpetuo volo.Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibierit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?Volo.Potesne mi auscultare?Possum.Abi domum ac suspende te.Quam ob rem?Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.At ego amo hanc.At ego esse et bibere.Eho tu, quid ais?Quid rogas?Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.