binae singulis quae dataé nobis ancíllae,eae nos lavando eluendo operam déderunt,aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.apage sis, negoti quantum in muliere una est.sed vero duae, sat scio, maxumo unipoplo cuilubet plus satis dare potis sunt,quae noctes diesque omni in aetate semperornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.postremo modus muliebris nullust: numquamlavando et fricando scimus facere finem.nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,quae tam callida et docta sis et faceta.nam quom sedulo munditer nos habemus,vix aegreque amatorculos invenimus.Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibériquam si salsa muriatica esse autumantur:sine omni lepore et síne suavitatenisí multa aqua usque et diu macerantur,olént, salsa súnt, tangere út non velís.itém nos sumúseius seminis mulieres suntinsúlsae admodum átque invenústaesine múnditia et súmptu.Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:scit, muriatica ut maceret.Quid molestu's molestus es ?Soror, parce, amabo: sat est istuc aliosdicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.Quiésco.Ergo amó te. sed hóc nunc respóndemihí: sunt hic ómnia,quae ad deúm pacem opórtet adésse?Omnia áccuravi.Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum,dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?