Placet consilium.Immo etiam, ubi expolivero,magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.Aphrodisia hodie sunt.Scio.Oculos volomeos délectare munditiis meretriciis.Hoc primum agamus quod consilium cepimus.abeamus intro, ut Collybiscum vilicumhanc perdoceamus ut ferat fallaciam.Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamentibi auscultabo.—Faciam ut facto gaudeas.inest amoris macula huic homini in pectore,sine damno magno quae elui ne utiquam potest.itaque hic scelestus est homo leno Lycus,quoi iam infortuni intenta ballistast probe,quam ego haud multo post mittam e ballistario.sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.haec est prior, quae meum erum dementem facit.sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,si vis videre ludos iucundissimos.Quid istúc tumultist, Milphio?Em amores tuos,si vis spectare.O multa tibi di dent bona,quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.Negóti sibí qui volét vim paráre,navem et mulierem, haec duo comparato.nam nullae magis res duae plus negotihabent, forte si occeperis exornare,neque umquam satis hae duae res ornanturneque eis ulla ornandi satis satietas est.atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,postquam aurora inluxit, numquam concessamusex industria ambae numquam concessamuslavari aut fricari aut tergeri aut ornari,poliri expoliri, pingi fingi; et una