Dic mihi vero serio:vin dare malum illi?Cupio.Em, eundem me dato:utrumque faxo habebit, et nequam et malum.Iocare.Vin tu illam hodie sine damno et dispendiotuo túam libertam facere?Cupio, Milphio.Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aureitrecenti nummi Philippi?Sescenti quoque.Satis súnt trecenti.Quid iis facturu's facturus es ?Tace.totum lenonem tibi cum tota familiadabo hodie dono.Qui id facturu's facturus es ?Iam scies.tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;eum hic non novit leno. satin intellegis?Intellego hercle, sed quo evadas nescio.Non scis?Non hercle.At ego iam faxo scies.ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferatdicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:se amare velle atque obsequí animo suo;locum sibi velle liberum praeberier,ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.leno ad se accipiet auri cupidus ilico:celabit hominem et aurum.Consilium placet.Rogato, servos veneritne ad eum tuos.ille mé censebit quaeri: continuo tibinegabit. quid tu dubitas, quin extempulodupli tibi auri et hominis fur leno siet?neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,addicet praetor familiam totam tibi.ita decipiemus fovea lenonem Lycum.