Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,dubias, egenas, inopiosas consili,quas tu sapienter, docte et cordate et catemihi reddidisti ópiparas opera tua.quibus pró bene factis fateor deberi tibiet libertatem et multas grates gratias.Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,gerrae germanae, .nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meotris facile corios contrivisti bubulos.Amans per amorem si quid feci, Milphio,ignoscere id te mi aequom est.Haud vidi magis.em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:post id locorum tu mihi amanti ignoscito.Si tibi lubido est aut voluptati, sino:suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.Si auctoritatem postea defugeris,ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?quin si feriri video te, extemplo dolet.Mihi quidem hercle.Immo mihi.Istuc mavelim.sed quid nunc tibi vis?Cur ego apud te mentiar?amo immodeste.Meae istuc scapulae sentiunt.At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,lenonis huius meretricem maiusculam.Iam pridem equidem istuc ex te audivi.Differorcupidine eius. sed lenone istoc Lyco,illius domino, non lutumst lutulentius.Vin tu illi nequam dare nunc?Cupio.Em me dato.Abi díerectus.